Page images
PDF
EPUB

Abrahamo per dissectas victimas sanciti, ex sacris literis nulla ratione possit elici. In oratione quidem sua Pareus mira quadam confidentia, "Mosem id expresse prodidisse" asserit, verbis illis: "Ink fine decem annorum, ex quo habitare cœperat Abraham in terra Chanaan." Et quasi res extra omnem controversia aleam esset posita, subdit etiam; "hoc decennium ab omnibus chronologis, quasi vero dicis causa scriptum esset, secure esse præteritum, manifesto errore." Quum nihil tamen possit esse manifestius, quam a Mose historiæ, de Hagara ancilla a Sara Abrahamo in uxorem tradita, hanc temporis notam esse appositam, non illi de fœdere cum Abrahamo a Deo inito, quæ in capitulo præcedenti explicata fuerat. Nam quod in defensione sua ait Pareus, "immediate cohærere illa duo capita," nimis leve est. Hoc enim modo, ut inquit in Elencho Scaliger, Joseph patriarcha fuerit annorum 30. Geneseos XL. quia capite XLI. ver. 46. totidem annorum est. Illud vero probandum fuerat, capita ista duo temporum ordine autows cohærere: quod tantum abest ut probari possit, ut ex eorum collatione poterat potius contrarium. In capite enim XV. promiserat Abrahamo Deus, filium eum esse geniturum qui ipsi futurus esset hæres ; et multiplicandum esse semen ipsius, sicut stellas cœli. Crediditque Abraham Deo; et imputatum est ei ad justitiam. "Ideo proculdubio," inquit in responsione ad D. Pareum Sethus Calvisius, "ne videretur in Deum peccare et promissioni diffidere, expectavit annum unum vel alterum, vel etiam plures, an fortassis ex conjuge Sarai filium suscipere posset. Cum textus post illam promissionem expresse dicat Saram, quum videret se a Domino conclusam esse ne pareret, tum demum quæsivisse concinnam interpretationem sive Stávolav promissionis illius de prole futura, et ut susciperet Abraham liberos, dedisse ipsi ancillam in uxorem." Eodem ipso certe anno, quo de seminis multiplicatione promissionem accepit, Abrahamum ad ancillam se recepisse, non est credibile. Nec quicquam rem juvat, quod

k Genes. cap. 16. ver. 3.

in defensione profert Pareus; ante scivisse Abrahamum, Saram fuisse sterilem. Nam, ut recte Johannes Bohemusm reponit, ex divina illa promissione, externo ritu confirmata, et id scire Abraham potuit, Deum istam Saræ νέκρωσιν τῆς μήτρας, omnipotenti modo vividam reddere potuisse. Et de Pareana quidem sententia

hactenus.

Ab eo tempore quo Abrahamo, 100. annorum existenti, natus est Isaac, annos 430. supputat R. Chananiel": ut refert R. Bechai, in eundem locum, et Abarbinel, in locis a R. Azaria citatis". Et quia ab eo tempore 400. anni peregrinationi seminis Abrahæ a Deo leguntur attributi3, annos 30. additos iis postea fuisse, Gerundensis et Abarbinela existimant, ob Israelitarum in Ægypto peccatum; uti etiam in deserto detenti iidem fuerunt, propter exploratorum iniquitatem. Licet aliter quoque minorem illum numerum sub majore comprehendi potuisse, Procopius Gazæus significet; ad verba illa, Genes. cap. XV. ita annotans: "Non pugnat hic locus cum eo quem in libro Exodi habemus; ubi dicitur post 430. annos populum Hebræum egressum fuisse ex Ægypto. Non enim hoc loco dicitur, statim decursis expletisque 400. annis, Judæos ex Ægypto egressuros; sed simpliciter traditur, eos post annos 400, egressuros esse, quibus verbis reliqui etiam 30. anni comprehendi possunt." Quod clarius nostro tempore Gulielmus Langius', (a nativitate Isaaci annorum 430. exordium deducendum esse contendens) proponit dicendo, "Annos quadringentos numeravisse Deum, non exacte, sed sicut historici solent, numero rotundo usum." Hic enim, cum Rabbinis illis, a nativitate Isaaci annorum 430. epocham deducens, eorumque finem, non autem initium, cum iisdem et Grotio, in Ægypto actum fuisse statuens; orationem Exod. cap. XII. ver. 40. ellipticam esse vult, atque

m Joh. Bohem. chronolog. lib. 2. tit. 2. cap, 7.

n R. Moses Gerundensis in Exod. cap. 12. ver. 40.

• In Meor enajim, cap. 35.

1 In Exod. cap. 10.

Libro 2. de annis Christi, cap. 10.

P Genes. cap. 15. ver. 13.

ita supplendam: "Habitatio filiorum Israel, qua habitarunt in Ægypto, fuit y" usque ad annum 430.

Et si quidem in loci illius Geneseos codicibus aliquibus, sicut in alterius inde traducti Act. cap. VII. ver. 6. rarioribus quibusdam Latinæ editionis exemplaribus, anni 430. pro 400. scripti reperirentur: ellipsis ista (quam in Scripturis frequentissimam esse, juvenis ille eruditus nimis facile sibi persuaderi est passus) aliquo hic modo ferri potuisset. Verum quum ibi, et in textu Hebræo, atque Samaritico, et in antiquis omnibus versionibus, Græca, Latina, Chaldaica, Syriaca, Illyrica, Persica, Arabica, tricenarii illius numeri nullum compareat vestigium: neque numeri rotundatio, neque de mutato postea Dei consilio Rabinicum illud commentum efficere valet, ut 430. anni in Exodi avapoouwç interpretationem suam mutuari debeant ex annis illis 400. in Genesi. Deinde quum Isaaci nativitas nullam divinam promissionem conjunctam secum attulerit: quomodo cum Pauli explicatione", annos hos 430. a promissione Abrahamo de Christo facta dinumerantis, interpretatio ista conveniat? Respondet Langius, "Fœdus a Deo confirmatum esse in Christum," juxta apostoli sententiam, cum Isaac natus est, de quo scriptum est: "In Isaac vocabitur tibi semen:" hoc est, (ut ille exponit) "Quamvis multi alii tibi filii sint, per quos semen tuum multiplicabitur; tamen nobilissimum illud semen, in quo omnes generationes terræ benedicentur, non ab alio quam Isaaco proveniet." Indeque concludit: "Quando Isaac diu et maximo desiderio expectatus in lucem prodiit, pactum et promissionem Dei confirmata fuisse." Sed, præterquam quod ab ipsa promissione Abrahamo facta, non a promissionis confirmatione, numerationem suam instituisse apostolum, jam ante ostenderimus: ut Isaaci aut Jacobi, a quo Christus oriturus erat, ipsa nuda nativitas, pro confirmatione promissionis de benedicendis in Christo gentibus, fuerit habenda, nullam omnino veri præ se fert similitudinem. A Judæorum vero illorum sententia, qui propter peccata filiorum supra annos 400. additos

"Galat. cap. 3. ver. 17.

fuisse 30. sunt opinati, tam alienum se fuisse ostendit Chaldæus paraphrastes in Cantic. cap. II. ver. 8. ut propter merita patrum et justitias matrum annos 190, illis detractos fuisse dixerit; peregrinationi Ægyptiacæ, cum vulgo Hebræorum, annos 210. tribuens.

CAP. X.

Annorum 430. peregrinationis Hebræorum, in duas æquales partes distributio; et 215. in Chananæa a patriarchis peractorum declaratio: in qua Jacobi et posterorum ejus tempora, usque ad descensum in Ægyptum describuntur ; et Benjaminem cum decem filiis, Judam cum duobus nepotibus Hesrone et Hamule eo simul descendisse, ostenditur.

Ex tot sententiis de initio 430. annorum peregrinationis Hebræorum, a nobis hactenus productis, ut verissima, ita et communissima ea est, quæ ab exitu anni 75. Abrahami illud arcessit. De quo in chronico suo Georgius Syncellus" : “ Ἡ τῶν υλ'. ἐτῶν ἀπαρίθμησις τῆς ἐν γῇ Χαναὰν παροικίας τοῦ Ἰσραήλ, (ubi nota, sub Israelis nomine ab ipso quoque Georgio comprehendi et Abrahamum et Isaacum) καὶ ἐν Αἰγύπτῳ κατὰ τὴν πρὸς ̓Αβραὰμ του Θεοῦ πρόῤῥησιν, κατὰ τοὺς πάντας ἑρμηνεύσαντας καὶ ἱστορικοὺς, ἀπὸ τῶν έ'. καὶ ο'. ἔτους ἀριθμεῖται. Supputatio 430. annorum peregrinationis Israelis in terra Chanaanis et in Ægypto, juxta prædictionem Dei Abrahamo factam, communi cum interpretum tum historicorum suffragio, a 75. Abrahami anno ducit exordium." Et Josephus Scaliger: "Quia a descensu Kahath vix dimidium annorum 430. colligi potest, propterea vetustissimi Judæi, tam ante quam post Christum, item Paulus apostolus ad Galatas, Josephus, interpretes Christiani, omnes uno ore, ab anno promissionis, qui est septuagesimus quintus Abrahami, illos 430. annos ordiuntur. Adversus tot sententias aliter pronunciare, id fuerit, ut Lyricus dicebat, ὁμόσε χωρεῖν τῷ χρόνῳ, cum rationibus temporis manum conserere: ne addam, hoc facto verbum divinum contumeliæ exponi, et libidini furiosorum, stolidorum, impudentissimorum interpretum vex

a Pag. 114.

b Canon. Isagog. lib. 3. part. 2. cap. 2.

« PreviousContinue »