Page images
PDF
EPUB

erat causæ, cur non etiam ante venditionem narraretur, ne præcipua Josephi historia inutiliter interrumperetur, quod fusius ab Abulensi contra Aben Ezram disputatum

esse monet.

Et Aben Ezra quidem, quem multo, sed irrito, conatu Abulensis hic ivit oppugnatum, recapitulationem sive hysterosim hanc non observavit solum, sed etiam exceptionibus adversus eam a Saliano jam allatis studiose simul occurrit. Causam enim intersertæ hoc in loco historiæ reddit istam ; ut magis inde elucesceret, quam longe aliter se Josephus gesserit in negotio heri sui, quam frater ipsius Judas hic se gesserit: locutionem autem istam, "in tempore illo," eodem modo in Deuteronom. cap. X. ver. 8. usurpari notat; quomodo et ab aliis est observatum, "in die illo," sine determinata aliqua temporis notatione, sedecies in vetere et novo Testamento esse positum. Hocque ipso in loco, "in tempore illo," non ad illud, quo in Ægyptum venditus est Josephus, sed quo ipse Judas in Chananæam cum patre advenit, referendum esse defendimus. Ex nostra vero hypothesi, primi paternæ servitutis septennii anno quarto natus Judas, ætatis 18. egisset annum, quo tempore in Chananæam primum est ingressus: sub finem videlicet æstatis, exeunte anno mundi, juxta nostras rationes, 2265. Mox ibi uxore ducta Chananitide, in anni 2266. æstate, Erem; in 2267. sub veris exitum, Onanem; et in anno 2268. post veris initium Selam, suscipere ex ea potuisset.

Apparens deinde Jacobo Deus, eandem fœcunditatis benedictionem soboli ejus impertiit, quam antea Noachi filiis communicaverat', dicendo: "Cresces et multiplicare, gens et cœtus gentium erit ex te." Unde, ut tunc apud primos orbis renovati instauratores, quemadmodum in quarto operis hujus capitulo a nobis est ostensum, sic et nunc apud Jacobi posteros, ut statim ab ineunte pubertate opera liberis daretur, in usu esse cœptum videatur. Ita sub exitum veris anni 2280. Eri, annum ætatis decimum quintum et pubertatis primum ingresso, similiterque

Gen. cap. 10. ver. 1. 7.

Ibid. cap. 35. ver. 11.

sub exitum veris anni 2281. Onani uxorem Thamaram dare pater potuisset. Mox vero Onane ob scelus a Deo morte affecto, edixit Judas Thamaræ nurui suæ, ut tantisper vidua in domo patris maneret, donec Sela tertius filius adolesceret. Quo paulo post initium veris anni 2282. pubertatem assecuto, Judah a morte uxoris sese consolaturus, Thimnam, ad tondendum gregem suum, sub æstatis sequentis initium abiit. Ibi Thamara, soceri mente de filio Sela ipsi non dando satis percepta, scortum se simulans, ex ipso Juda duorum liberorum mater est effecta. Hac ratione sub finem hyemis anni 2283. gemelli illi Phares et Zara in lucem fuerint editi: annis quindecim cum quadrante, prius quam Jacob cum sua familia in Ægyptum descenderet. Ita sub initium anni decimi quinti Pharesi nasci potuit Hesron, sub finem Hamul; vel, si gemelli fuerunt, sub finem ambo; et infantes simul cum patre in Ægyptum ingredi. Qua in re tota cum nihil sit quod vel naturæ vel rationi repugnare deprehendatur; æquo lectori relinquimus judicandum, an non hæc potius admittenda fuerit, quam sententia illa altera, quæ Hesronem et Hamulum, licet longe postea in Ægypto natos, a Mose tamen inter eos qui cum Jacobo descenderunt in Ægyptum numeratos fuisse, statuit?

CAP. XI.

De annis 215. peregrinationis Israelitarum in Ægypto. Argumenta pro diuturniore eorum mora allata solvuntur: in quibus, de B. Iobi et Iobabi Idumæorum regis temporibus, ac Josuæ genealogia agitur. Anni exodi incerti characteres.

A PROFECTIONE Abrahami ex Charane, usque ad Jacobi descensum in Ægyptum, annos 215. peregrinationis Hebræorum in terra Chanaanis effluxisse Scripturæ testimoniis comprobatum est. Quibus ex integræ 430. annorum peregrinationis summa subductis, æqualis 215. annorum relinquitur numerus, Ægyptiacæ ipsorum peregrinationi assignandus. Quo vero tempore in Ægyptum Jacobus descendit, filium ejus Josephum 39. fuisse annorum est ostensum: quos si a totius vitæ 110. annis subtraxeris, supererunt,

A descensu Jacobi in Ægyptum, usque ad mortem Josephi, anni
Inde ad Mosis nativitatem usque,

A nativitate Mosis usque ad exitum Israelitarum ex Ægypto,

71

64

80

Summa, 215

Anni 71. et 80. quos ex Scriptura habemus, simul juncti, 151. efficiunt: qui ex 215. totius peregrinationis Ægyptiacæ deducti, 64. relinquunt annos, interstitio, inter Josephi obitum et Mosis ortum, tribuendos. Judæi, quinquennio ante Abrahami profectionem ex Charane 430. annorum initium collocantes, moræ Israelitarum in terra Ægypti, 210. tantum annos tribuunt: quos Chaldaica quæ Jonathani tribuitur paraphrasis cum Hierosolymitana in

a Gen. cap. 50. ver. 22.

b Exod. cap. 7. ver. 7.

תלתין שמטין דשנין

Exodi cap. XII. ver. 40. per " pode pлn triginta sabbata sive hebdomadas annorum" exprimit. Ejus annorum numeri signum in Pirke Eliezer, et passim apud Rabbinos est vox" 17 descendite;" qua ad filios usus est Jacobus, posterorum suorum in Ægypto moram, annorum 210. quot literæ illæ conficiunt, futuram fuisse innuens; ut notat ad eum locum R. Salomo Jarchi, interpres Talmudicis nugis plus nimio deditus. In Seder Olam Rabbah, Job, patientiæ illud exemplar, natus fuisse dicitur, quum Israelitæ descenderunt in Ægyptum, et mortuus quum inde ascenderunt. Et cum post flagella, annos illum 140. exegisse, et quicquid ipsi fuerat duplo Deum auxisse, sit scriptum'; ante hæc, annos 70. et in universum, annos 210. quanta fuerit Israelitarum mora in Ægypto, vixisse illum, inde colligitur.

66

Et quidem in synopsi Athanasiana, passum etiam fuisse Job legimus, cum esset annorum 70. quod etiam ex ipso textu Græcos colligitur, ut quidem Romana eum editio nobis exhibet; in qua Job post plagas annos 170. in universum autem annos 240. vixisse dicitur. Cum qua exacte quadrat ille calculus Hesychii, vel quicunque author fuit ineditarum in libros quos Sapientiales vocant Hypothesium ; “ ὢν ἑβδομήκοντα, ἐπέζησε δὲ μετὰ τὰς πληγὰς ἔτη ρό. ὡς εἶναι πάντα ζωῆς αὐτοῦ ἔτη σμ ́. Passus autem est Job, quum esset annorum 70. supervixit vero post plagas, annos 170. ita ut fuerint omnes vitæ ipsius anni 240." quanquam et hujus textus duæ aliæ reperiantur lectiones rarior una, in B. Hieronymi ex Origenica editione versione: "Vixit autem Iob post plagas centum quadraginta annis:-et omnes anni vitæ ejus fuerunt 248." Cum qua consentit et Græca editio Complutensis, in Bibliis polyglottis, tum Antuerpianis tum Parisiensibus, retenta: priore membro uti in Hebræo inveniebatur expresso; altero, (quod in eo non erat et idcirco præfixo obelo ab Origene notabatur,) penitus præ

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

termisso. Altera vero communis, et ab omnibus maxime recepta lectio, non in Aldina solum editione, et Germanicis omnibus, sed etiam in antiquissimo Alexandrino, quem in Anglia habemus, codice, reperitur: "Vixit vero Job post plagam annos 170. omnes annos vixit 248." Anni 170. ex 248. deducti, relinquunt 78. quot Jobum, quum primum pateretur, egisse ait author commentariorum in Job, quos Origeni perperam adscriptos Latine vertit Perionius. Annorum 170. quos post passionem Job hic vixisse dicitur, pars dimidiata est 85. Cum igitur Jobo post tentationem duplicia reddita fuisse referantur omnia, in quibus et anni fuerint numerandi, 85. eum fuisse annorum quum certamina finiit, iisque ad 170. quos postea vixit additis, universæ vitæ annorum summam 255. extitisse, Olympiodorus, vel quis alius in Catena ad Job", colligit. Quod autem in textu vitæ illius anni 248. tantum commemorantur, eo septem passionis ipsius annos mystice innui asserit; quos in vitæ annis non recensitos arbitratur ille, διὰ τὴν ἐκ τοῦ πάθους οἱονεὶ νέκρωσιν, quod ærumnosa vita mors esset potius quam vita existimanda. Neque alia fuit septennii, Jobi calamitatibus tum temere assignari soliti, aut origo aut ratio. De quo vide, si placet, Salianum in anno mundi 2398. numero 1. et 2544. numero 751. 752. ubi in priore loco, nota obiter; non, ut ille opinatur, apud Origenem Perionii 70. pro 78. sed apud Cyrillum Anastasii numerum 78. pro 70. esse reponendum.

Ut igitur de ætate Jobi certius aliquid statuatur, primo ante exitum Israelitarum ex Ægypto, ex ætate Eliphazi Themanitæ sodalis ejus, ostendendum est, non eorum in Ægyptum ingressu, et consequente ipsius Ægyptiaca peregrinationis tempore, certaminum Jobi historiam contigisse. Et primum, ante legem a Deo Mosi traditam, Jobum extitisse, manifestum esse docet Chrysostomus : “ ἀπὸ τοῦ μακροβιώτατον τοῦτον γεγονέναι, καὶ ὑπὲρ τὰ διακόσια ἔτη βεβιωκέναι· οὐδεὶς γὰρ τῶν μετὰ τὸν νόμον τοσαῦτα ζήσας ἱστόρηται. Ex eo quod longaevam vitam

h Cap. 42. ver. 16.

« PreviousContinue »