Page images
PDF
EPUB

CAP. II.

PAMPHAGONIA.

Terra Gulonum.

PAMPHAGONIA triquetra ferè est, figurâ Aeltali *; non absimilis. Ægypto veteri: montosa, collibúsque obsita editioribus: solo pinguissimo; ita ut aves, quæ confertim huc solent pastûs gratià convolare, si per menses tres istìc permanserint, præ merâ mole saginâque montes nequeant transcendere, quin neque prosequentium manus evadere; neque, tantillo tempore, cedant pinguedine Ortolanis ac Beccaficis Italorum.

Quod etiam in Scotiâ factum novimus, è frondibus deciduis generari anseres †; quodque honoratissimi pridem legati nostratis testimonio probatissimum est, in Euroboreali mundi plagâ è terrâ crescere agnellum ‡, caulíque innixum, gramen adjacens depasci; quis istic fieri non sibi facilè persuadere pateretur?

Sed et pisces, qui in isto litore frequentissimi, ita voraces sunt (sive pro more populi locíque ingenio, sive quòd honorem sepulturæ magnificentissimæ cum Neronis rhombo præsagiant) ut, hamo subinde injecto, confluant ubertim; haud secùs ac misellæ animæ ad Charontis cymbam, apud Lucianum: ferróque vel non capti inhæreant (ut carbonarii metallicíque solent funi demisso, ubi calor lu- . cernæ malignumn fortè halitum prædixerit) extrahíque gestiant.

Adde, quòd portus, qui, si cui alii, huic genti commodissimi sunt, nulli usui inserviant, nisi apportandis recipiendisque eduliis; quæ illi superfluis solent pellibus commutare: neque incolis licet interea, quicquam exportare, quod palatam quamlibet obliquè spectare

videatur.

Arbores ibi nullas vidi, nisi frugiferas. Ornos, quercus, salices, et hujusmodi plantas steriles et otiosas oderunt; quippe quæ nil præter umbram nudam et inutilem largiantur. Sepes ibi omnes, quod et in Yvroniâ passim videre est, vitibus lupulis consitæ: illud Occidentales Angli |, hoc Lombardi ab hâc regione didicerunt.

Sic Nilus intimam illius terræ partem format, quæ olim Ægypti nomen tulit: unde veteres Ægyptii. Ibidem tanti fecerunt, quòd illius pede exprimi visa est suæ terræ imago.

"Barnacles:" alii tamen malunt è ligno madefacto diu corruptóque vermiculos, è vermiculis anseres creari.

Si quid natura stupendum proferat, id unum est: pellis illius molissima et ultra valorem ferè speciosa duci Moscoviæ asservatur: dicitúrque "Samarcandea pellis:" nascitur in Horda Zavolhensi, agro Scythico. De agno hoc scripserunt Jul. Scaliger, exer. 59. Cardanus, Baro Herberstenius, Libavius tractatu de Agno Vegetabili.

§ Et tua servatum consume in secula rhombum:
Ipse capi voluit &c.

Juvenal. Sat. 4.

Salopiensis et Worcestr, comitatus; ubi sepes omnis onusta
Crustumiis, Syriísque pyris, gravibusque volemis.
Virg. Georg, 2.

Jure quidem avito, Frugiona *, terra nunc paulò remotior, hanc sibi regionem vendicat. Ferunt, enim, Saturni ævo, principes Frugionos toti huic orbi dedisse jura, et istic regiam suam posuisse: quo tempore, quòd simpliciores antiqui fagis vescebantur, regio hæc Fagonia dicta est. Jam moribus prorsùs immutatis, ac jugo prioris ditionis excusso, aliquid antiquo nomini adjectum voluerunt indigena, et Pamphagoniam appellârunt.

CAP. III.

Prima Pamphagonia Provincia.

FRIVIANDÆ + provincia, ut à proximis ordiamur, nisi peculiari quodam loci ingenio id fieret, calidior est, quàm ut veros pareret yaspíμapy85: ultimus enim illius apex, quem alii geographi Promontorium Terra Australis nuncupant, ejusdem ferè latitudinis est cum australissimâ Castiliæ parte; gradibúsque 42 distat ab æquatore. Incolæ fusca sunt cute, pilísque retortis; neque tam molem aut numerum, quàm delicias quærunt.

In hoc ipso promontorio, quod nos à colore Nigrum vocitabimus, (fumosissima enim regio est; partim, propter frequentissimos loci vapores; partim, propter Terra Del Fogo vicinitatem, quæ huic à dextris, etiam geographorum omnium consensu aliquanto tamen propriùs, adjacet) urbs est Cucina §, ædificiis satis quidem altis, at fuliginosis olidísque constructa; à quâ deducta quondam colonia fortassis Cacuchinæ nomen dedit.

Celebre hîc Omasii divi || templum est; molis ædepol vastissi mæ; mille aris ac focis totidem, iisdem (si Rucales Ferias ¶ exceperis) perpetuis instructum. Cujus in medio, pyramis ultra omnem excelsitatem, quæ manu possit fieri, fastigiata, Memphiticis illis parùm cedens, Cheminea Turris **, assurgit; ac visendum longè belli signum dat circumjacenti regioni: ubi, enim, nostrates, palo†† edi

* Moronia sola interponitur Crapuliæ et Frugiona. Nomen hoc, quanquam ad rem vestiariam propriè spectet Varr. 1. iv. ling. Lat. à nobis tamen aliò trahitur; derivatum à Frugi, quem Galli significantissimè "Homme de bien" vocant. + Fercula delicatiora Galli "viandes friandes" vocant; nos, ex aptâ utriúsque compositione, voculam unam fecimus. Hanc, autem, in vestibulo hujus regionis collocavimus, quòd et calore nimio fieri non possit quin palato sint incolæ magis delicato et nauseabundo. Australiores, verò, propter nativum frigus edaciores finiximus.

Ad imitationem Plinii; apud quem bis occurrit " Album Promontorium” alterum, in Africa: procem. 1. iii. alterum, in Phoenice, non procul à Tyro. l. v. c. 19. §"Cucina," Italis Culina est; unde nos Anglicè "Kitchen," adjuti pronuntia

tione Italicâ.

Quis fuerit, quære cap. 11. hujus libri.

Statim post solennia, quæ genio loci quotannis peraguntur: respondent, scilicet, hæ feria nostrati Carnis-privio.

**Caminus; Gallicè, "Cheminée," forsan a "Chemin," via, quòd fumo muniat egrediendi viam.

++ Beacons," Angl.

tissimo in monte posito, pice oblito inflammatóque, suos monent imminentis ab hoste periculi; hi, contrà, cessante fumo id faciunt: nam cùm semel furvos in orbes glomerari desierit perennis vapor, indicio est hostes jam appropinquare; Hambrios*, præsertim, qui, præ omnibus aliis, ut cum Apuleio loquar, huic genti formidamina sunt maxima.

Villæ huic plurimæ subjacent; dominiúmque agnoscunt supremæ urbis. Charbona, pagus profectò amplissimus; et, quod nusquam alibi cernes, subterraneus: cujus sterili solo Favillia paulò ignobilior superstruitur. Hanc excipit Tenaille, viculus angustissimus; latissimúsque Batillii; villarum par egregium. A sinistrâ famulantur huic Assadora, Marmitta, Culliera; omnes advenarum frequentiâ nobiles : quarum Marmittam alluit Livenza, fervidus amnis, quem ferunt 24 horarum spatio bis ebullire: non secùs ac fons ille Peccanus Anglorum.

CAP. IV.

Secunda Pamphagonia Provincia.

ADJUNGITUR huic amoenissima pars Pamphagoniæ, Tractus Golosinius †, dactylis, amygdalisque, ficubus, olivis, malis punicis citreísque, et nucibus denique myristicis, coopertus: per quem limpidissimum flumen Oglium tacitè discurrit.

Hic Marza-pane, pulchra urbs, altèque turrita et deaurata; sed nimiùm patens hostibus. Cui imminent Zuckerii Colles : è quorum visceribus dulce nescio quid, albicánsque, et durum effodi solet; vix notum seculo priori; quale veteres, ex arundinibus Arabicis Indicísque petierunt ||. Paucissimos hîc videbis ætatis adultæ non edentulos, spiritûsque foetidissimi.

Seplasium urbecula huic proxima, quæ neminem admittit civem præter solos aromatarios pyxidúmque concinnatores: oppidum Viraginiis probè notum; quippe cui non parum indies cum hoc populo commercii intercedit; præsertim, verò, cum Loçanicis, quæ specula crystallina solent horum pastillis et unguentis commutare. Istorum arti favet admodùm loci opportunitas, et cæli munificentia: totus, enim, iste tractus, certis temporibus, aromaticis trochiscis, pro more grandinis confertim decidentibus, contegitur; quam ego avaAvuia eandem puto, quoad essentiam, cum aereo illo melle, quo, verno præsertim tempore, quercus nostrates imbutas sæpe vidimus:

* "Hambre," Hispani Fames est; Insulæ autem Famelicæ descriptionem quære cap. 1, 2, hujus libri. Propriorum nominum significationem, ne marginem nimium oneremus, index sub finem libri explicabit: illò lectorem remitto. + Hisp. "The Coast of Sweet-Meats."

"Zucker," Germanis Saccharum.

Galeni ævo vix notum.

Plinius 1. xii. c. 8.

solâ differt crassitudine; nam, ubi mel nostrum guttatim spargitur, incrassantur hi globuli intensiore mediæ regionis frigore, et cadendo resultant.

CAP. V.

De Tertia Pamphagonia Provinciá.

QUINQUAGESIMO quinto gradu incidimus in Planitiem Leçanicam *, ipsa Pamphagonia viscera.

Ubi occurrit nobis, primulùm Cibinium + urbs: quod interluitur Assagionis fluvii aquâ acidulâ. In cujus foro tumulum cernas, ut ego ex literarum vestigiis conjectabam Apicii illius Romani; non elegantem herclè, sed antiquum; cancro marino insculptum . Et sanè fieri potuit, quicquid nobis obtrudat Senecæ fides, quòd celebris hic heluo, postquam majores quàm quos Galliæ suppeditâssent, cancros disquisiturus Africam frustrà petiisset, accepto hujus litoris rumore, huc tandem verterit proram, atque hîc demum crapulâ perierit. Viderint critici.

Prætereo hîc consultò pinguissimos Offuliæ et Lardana Campos; elegantissimam urbium Mortadellam, cujus mihi situs impensè placuisset, ni sæpiusculè marinum salem plus æquo saperet; pagum omnium fœtidissimum Formaggium; et, in ipsis Yvroniæ finibus, paludinosissimam Mantecam.

Festino ad regionis totius Metropolin: quæ una, sive structuræ formam, sive mores populi, sive regulas vivendi, leges desideret quis, instar omnium erit cordato lectori.

CAP. VI.

Metropolis Pamphagoniæ: Morésque Populi.

VILLE hîc, sicubi aliàs, paucissima: ut meritò conjiceret istinc viator, pagos omnes à civitatibus devorari.

Urbes non tam multæ, quàm populosæ et ingentes: quarum et mater et domina facilè audit Artocreopolis.

Fama est seculo priore duas fuisse civitates celeberrimas, Artopolin et Creatium: quæ (uti mos est potentioribus et locis et hominibus; adeò ut ægrè quidem se contineant, instructissimæ totius orbis Academiæ; utraque mea mater, altera etiam et nutrix, sorores germanæ, ab hâc tam ingratâ lite) de principatu diu multùmque

* Atxám, Græcis Patina est: hæc, ergo, Planities Patellaria.

+ Cibin, urbs est in Tractu Danubiano, nunc sub Turca ditione; nos signifi cationem spectavimus, non situm.

Volaterran. Antropol. I. xiii.

contendebant. Artopolis vetustatem præ se ferebat: et, sanè, Saturni ævo, parem, imò æmulam habuit nullam. Creatium splendorem jactavit, amoenitatem, et potentiam. Coacto tandem concilio, procerum omnium suffragiis vicit Creatium. Scilicet, illa est hujus ætatis iniquitas, ut quanquam caput ipsi jam olim incanuerit nive senectutis, simplici tamen vetustati nihil censeat tribuendum, præ superbâ ac præcoci novitate. Illa altera, jam prorsùs neglecta, consenuit: ut nunc ne rudera aut vestigia cernas tam magnifica urbis; neque Verolamium nostri vatis justiùs incuset hominum temporúmque injuriam, dum hæc nova nomen sibi cum honore usurpans, utróque exinde duplicato, Artocreopolis nuncupatur.

*

Urbs, non tam elegans, quàm magna: munita satis fossâ quidem latâ et profundâ, perennis aquæ, quæ et omnes ferè urbis plateas interluit; in quâ mille cernas æqualiter divisa piscium vivaria; cui etiam cygni, anates, mergi, ardeolæ, querquedulæ, et quotquot aqua nutrit alites, supernatant: id quod ab istis prudenter cœpit Augusta Vindelicorum.

Hæc autem fossa Gruessa dicitur. Muros illi ministrat duplices benignior laniena; ex ossibus pecorum, quæ mactantur indies, ita dispositis, ut majora tibicinum loco totam molem sustineant, minora deinde superstruantur; minima, verò, medium in locum coarctentur; omniáque cæmento, ex ovorum albuminibus confecto, compingantur, miro artificio.

Ædes nec pulchræ; nec, pro aliarum urbium more, altiùs constructæ: ut non opus sit Augusto alicui τὰ ὕψη τῶν οἰκοδομημάτων λút, "ædificiorum altitudinem intra septuaginta pedes coercere;" quod Romæ factum legimus: nec Seneca locus sit aut Juvenali, de graduum superstructurâ conqueri. Lavidapara et Σανιδώματα gradus non curant, non ferunt cives: partim, ob ascendendi tædium; partim, ubi præsertim, quod solent, probè potârint, ob descendendi periculum. Illæ omnes latioribus bestiarum scapulis, tegularum loco, affabrè contectæ.

Urbes ipsorum nullos agnoscunt cives, nisi qui mensam spectant quadantenus. Agricolæ, fabri, molitores, lanii, in municipiis habitant: qui, tamen, ubi ad certam ventris molem excreverint, promoventur in civitatem; in quam nemo admittitur primitus, præter coquos, pistores, caupones, et gravissimos urbis senatores: qui quidem non, ut alibi, propter prudentiam, aut divitias, aut prolixiorem barbam; sed, propter abdominis mensuram, quotannis ritu solenni eliguntur; et quò quis magis crescit, illò provehitur altiùs: ita, quosdam vidi ab infimæ et obscurissimæ urbeculæ moenibus, suo quidem merito, nobiliore adhuc donatos civitate; tandémque in urbium celeberrimâ, senatoriâ dignitate auctos; qui, tamen, ubi vel morbo (quod sæpe fit) vel ætate, statuto macilentiores evaserint, unâ cum carne pristinum honorem amiserunt.

Plateæ, quod in tam incuriosâ urbe mirabar maximè, stratæ marLib. iii. Contro

* Spenser. Ruin. Temp. § Sat. 3.

vers.

Strabo. Geog. 1. v. "

« PreviousContinue »