Page images
PDF
EPUB

castra hostium irent; et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est, adesse ingens mulierum agmen, in primo-ut qui nec publica majestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta 5 offusa oculis animoque religione motus esset-multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, "nisi me frustrantur" inquit "oculi, mater tibi conjuxque et 10 liberi adsunt.” Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua cum ferret matri obviæ complexum, mulier in iram ex precibus versa "sine prius, quam complexum accipio, sciam," inquit, "ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita 15 et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit" intra illa monia domus 20 ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem: sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, possum, nec, ut sum miserrima, diu futura sum: de his vide- 25 ris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet." Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit, et ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legioni- 30 bus ex agro Romano, invidia rei oppressum perîsse tradunt, alii alio leto: apud Fabium, Jonge antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio: refert certe, hanc sæpe eum exacta ætate usurpasse vocem, multo miserius seni exsilium esse. Non inviderunt laude 35 sua mulieribus viri Romani: adeo sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur: monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est.

[ocr errors]

LIBRI TERTII
Ꭲ Ꭼ Ꭱ

CAP. XLIV-LIX.

ARGUMENTUM LIBRI TERTII.

SEDITIONES de agrariis legibus factæ. Capitolium at exsulibus et servis occupatum, cæsis iis receptum est. Census bis actus est. Priore lustro censa civium capita centum quattuor millia ac cxп, præter orbos orbasque. Sequenti, cxvIII millia cccxvIIII. Cum adversus Equos res male gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus rustico operi esset, ad bellum gerendum arcessitu. est. Is victos hostes sub jugum misit. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis. Petitis per legatos et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno quàm Roma condita erat; et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. Hi, decem tabulis legum positis, cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque. annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adjectis, cum complura im. potenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum detinuerunt; XLIV, &c., Donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii, qui, cum in amorem virginis incidisset, submisso qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejus Virginio imposuit rapto ex taberna proxima cultro ut filiam occideret, cum aliter eam tueri non posset ne in potestatem stuprum allaturi veniret. L-LIX. Hoc tam magnæ injuriæ exemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit, coegitque decemviros abdicare se magistratu Ex quibus Appius qui præcipue pœnam meruerat, in carcerem conjectus est; ceteri in exsilium acti. LX, &c. Res præterea contra Sabinos, et Volscos, et quos prosperè gestas continet; et parum honestum populi Romani judicium, qui judex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebant sibi adjudicavit.-[u. c. 287-309. A. C 465-443.]

U. C.

305.

A. C. 5

447

XLIV. SEQUITUR aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus fœdo eventu, quam quod per stuprum cædemque Lucretiæ urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut ron finis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiæ stuprandæ libido cepit. Pater virginis L. Virginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiæque perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur : desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri, et pro 10 causa plebis expertæ virtutis. Hanc virginem adultam, forma excellentem, Appius amore ardens pretio ac spe pellicere adortus, postquam omnia pudore sæpta animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitu- 15 tem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellæ abesset locum injuriæ esse ratus. Virgini venienti in forum-ibi namque in tabernis litterarum ludi erant-minister decemviri libidinis manum injecit, serva sua natam servamque appellans 20 sequi se jubebat, cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis, fidem Quiritium implorantis, fit concursus: Virginii patris sponsique Icilii populare nomen celebrabatur: notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Jam a vi tuta erat, cum 25 assertor nihil opus esse multitudine concitata ait, se jure grassari non vi: vocat puellam in jus, auctoribus, qui aderant, ut sequerentur. Ad tribunal Appii perventum est. Notam judici fabulam petitor-quippe apud ipsum auctorem argumenti-peragit: puellam domi suæ natam, 30 furtoque inde in domum Virginii translatam, suppositam ei esse id se indicio compertum afferre probaturumque vel ipso Virginio judice, ad quem major pars injuriæ ejus pertineat interim dominum sequi ancillam æquum esse. Advocati puellæ, cum Virginium rei publicæ causa díxis- 35 sent abesse, biduo affuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famæ prius quam libertatis periculum adire. XLV. Ap- 40 pius decreto præfatus, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Virginii amici postulationi suæ prætendant: ceterum ita in ea firmum libertati fore præsi Zium, si nec causis nec personis variet: in his enim, qui

asserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id juris esse in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat: placere itaque patrem arcessiri: interea juris sui jacturam assertorem non 5 facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum ejus, qui pater dicatur, promittat. Adversus injuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellæ avunculus et sponsus Icilius interveniunt: dataque inter turbam via, 10 cum multitudo Icilii maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait, vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque ingenium tam atrox injuria accendisset :-" ferro hinc tibi submovendus sum, Appi," inquit, "ut tacitum feras quod celari vis. Virginem ego 15 hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictores convoca, expediri virgas et secures jube :-non manebit extra domum patris sponsa Icilii. Non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanæ-duas arces libertatis tuendæ-ade20 mistis, ideo in liberos quoque nostros conjugesque regnum vestræ libidini datum est. Sævite in tergum et in cervices nostras pudicitia saltem in tuto sit. Huic si vis afferetur, ego præsentium Quiritium pro sponsa, Virginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implora25 bimus fidem, neque tu istud umquam decretum sine cæde nostra referes. Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. Virginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat: hoc tantum sciat, sibi, si hujus vindiciis cesserit, conditionem filiæ quærendam esse: me vindican30 tera sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides." XLVI. Concitata multitudo erat, certamenque instare videbatur. Lictores Icilium circumsteterant: nec ultra minas tamen processum est, cum Appius, non Virginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum 35 etiam nunc spirantem, locum seditionis quærere, diceret: non præbiturum se illi eo die materiam: sed ut jam sciret, non id petulantiæ suæ sed Virginio absenti et patrio nomini et libertati datum, justo die se non dicturum neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum, ut decede40 ret jure suo vindicarique puellam in posterum diem pate. retur: quod nisi pater postero die affuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icilii, neque legi suæ latorem neque decemviro constantiam defore: nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores,

contentum se suis lictoribus fore. Cum dilatum tempus injuriæ esset secessissentque advocati puellæ, placuit omnium primum, fratrem Icilii filiumque Numitorii, impigros juvenes, pergere inde recta ad portam et, quantum accelerari posset, Virginium acciri e castris: in eo verti 5 puellæ salutem, si postero die vindex injuriæ ad tempus præsto esset. Jussi pergunt, citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. Cum instaret assertor puellæ, ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens, dum præciperent iter nuntii 10 missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus "gratum est" inquit, "crastina die vestra opera utar, sponsorum nunc satis est." Ita vindicatur Virginia spondentibus propinquis. Appius pauli. 15 sper moratus, ne ejus rei causa sedisse videretur, post quam omissis rebus aliis præ cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Virginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. Improbum consilium serum, ut debuit, fuit, et jam commeatu 20 sumpto profectus Virginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequidquam litteræ redduntur.

XLVII. At in urbe, prima luce, cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Virginius sordidatus filiam secum obsoleta veste, comitantibus aliquot matronis, cum 25 ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines cœpit, et non orare solum precariam opem sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac conjugibus quotidie in acie stare, nec alium virum esse, cujus strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent: 30 -quid prodesse, si incolumi urbe, quæ capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda? Hæc prope concionabundus circumibat homines. Similia his ab Icilio jactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. Adversus quæ omnia obstinato animo 35 Appius-tanta vis amentiæ verius quam amoris mentem turbaverat-in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore, quod sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Virginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem de- 40 creto sermonem prætenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint:quia nusquam ullum in tanta fœditate decreti veri similem invenio, id quod constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secun

« PreviousContinue »