The tenth and twelfth books of the Institutions of Quintilian

Front Cover
D. Appleton, 1865 - 175 pages

From inside the book

Selected pages

Contents


Other editions - View all

Popular passages

Page 29 - STESICHORUM, quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse ; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
Page 41 - Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel 4 quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab aliis inventa, quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum.
Page 48 - Diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt ; hanc silvam vocant.
Page 35 - Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse : virium tarnen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt.
Page 33 - Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
Page 37 - Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocrutis.
Page 34 - Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat. Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
Page 23 - Neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnunquam fatigantur; cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam 25Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen, acciditque his, qui, quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant , ut deteriora imitentur , (id enim est facilius) \.—-\\ac se abunde similes...
Page 34 - Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
Page 9 - Among its excellences you will permit me to name the close attention given to particles, to the subjunctive mood, the constant reference to the grammars, the discrimination of words nearly synonymous, and the care in giving the localities mentioned in the text The book will be hereafter used in our college.

Bibliographic information