Page images
PDF
EPUB

evenisset, veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant. Sed ratio manifesta est. Nam bene concepti affectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnunquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.

Quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, re- 15 rum imagines, quas vocari pavraoías indicavimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus habenda in oculis, in affectus recipienda. Pectus est enim, quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sint aliquo affectu concitati, verba non desunt. Tum intendendus 16 animus, non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas; ut, si per aliquam rectam viam mittamus ocuļos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed usque ad ultimum. Ad dicendum etiam pudor stimulos habet et dicendorum expectata laus; mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut miles concentu signorum, excitatur. Namque et diffi- 17 ciliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido. Adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. Nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret 18 incipienti statim posse contingere; sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest. Ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique 19 melior sit ea sed tutior; cum hanc facilitatem non

quae

prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias; credendum enim Ciceroni est; non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc 20 spem, qui foro praeparantur, utile exemplum. Neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea dicturi simus dispicienda sumamus; in iudiciis ac foro datur semper. Neque enim quisquam est, qui 21 causam quam non didicerit agat. Declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut, exposita controversia, protinus dicere velint; quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis iudi22 cantur. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem: mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur. Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut 23 tamen deliberare non haesitare videamur. Hoc, dum egredimur e portu, si nos, nondum aptatis satis armamentis, aget ventus; deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius, quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus, quo volent, auferendum.

24

Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur. Ars enim semel percepta non labitur, stilus quoque intermissione paululum admodum de celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti; rarum est enim, ut satis se quisque vereatur. Vel soli

tamen dicamus potius quam omnino non dicamus. Est 25 et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior quam haec proxima. Diligentius enim componitur 26 quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. Studendum vero semper et ubique. Neque enim 27 fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit. Siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. Ne id quidem 28 tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem ; quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. Ac nescio an, si utrumque 29 cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque exclusi debent tamen anniti, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.

Plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxi- 30 me necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo afferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant. Quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et

inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum, quae sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant; sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in 31 memoriam posteritatis videantur esse compositi. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem annotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere 32 fas sit. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto, quod non simus memoria persecuturi. Nam id quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat 33 praesentem fortunam experiri. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.

M. FABII QUINTILIANI

DE

INSTITUTIONE

ORATORIA.

LIBER DUODECIMUS.

Libro duodecimo haec continentur: Prooemium. Non posse oratorem esse nisi virum bonum. Cognoscenda oratori, quibus mores formantur. Necessariam iuris civilis oratori scientiam. Item historiarum. Quae sint artis oratoriae instrumenta. Quod sit incipiendi causas agere tempus. Quae in suscipiendis causis oratori observanda sint. Quae in discendis. Quae in agendis. De genere dicendi. Quae post finem studia.

PROOEMIUM.

2

VENTUM est ad partem operis destinati longe gravissimam. Cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio: maturius consuluissem vires meas. Sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi. Quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem, quod initium a parvis ceperamus. Mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus. Iam cum eloquendi rationem novissime repertam pau--3 cissimisque temptatam ingressi sumus: rarus, qui tam

« PreviousContinue »