Page images
PDF
EPUB

liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certè ita læsum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis æternæ per semetipsos conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat: qui, non aliquos, sed neminem, ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit. Sicut et Petro dicit: Beatus es, Simon Bariona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et Apostolus: Nemo potest dicere Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu Sancto.

IX. Divini est muneris, cum et rectè cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia tenemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.

X. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut, ad finem bonum pervenire, vel in bono, possint, opere perdurare.

XI. Nemo quicquam Domino rectè voverit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur: Quæ de manu tua accepimus, damus tibi. XII. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.

XIII. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari. Quod amissum, uni, a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc verè liberi eritis.

XIV. Nullus miser de quantacunque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia prævenitur, sicut dicit Psalmista; Cito anticipet nos misericordia tua, Domine: et illud; Deus meus, misericordia ejus, præveniet me.

XV. Ab eo, quod formavit Deus, mutatur Adam, sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit prævaricatoris primi: hæc, secundum Psalmistam, mutatio dexteræ Excelsi.

XVI. Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tanquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia litera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam, sicut Apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis

mortuus est: porro autem, si non gratis mortuus est, ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet, quicunque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut verè non habet, aut id quod habet auferetur ab eo.

XVII. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem Christianorum Dei charitas, facit: quæ diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, nullis meritis gratiam prævenientibus.

XVIII. Debetur merces bonis operibus, si fiant: sed gratia, quæ non debetur, præcedit, ut fiant.

XIX. Natura humana, etiam si in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde, cum, sine gratia Dei, salutem non possit custodire quam accepit: quomodo, sine Dei gratia, poterit reparare quod perdidit?

XX. Multa in homine bona fiunt, quæ non facit homo. Nulla vero facit homo bona, quæ non Deus præstet, ut faciat homo.

XXI. Sicut eis, qui, volentes in Lege justificari, a gratia exciderunt, verissimè dicit Apostolus; Si ex Lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissimè dicitur; Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est, jam hic enim erat Lex et non justificabat, jam hic erat et natura et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est: ut et Lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni Legem solvere, sed adimplere; et natura, per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quærere et salvare quod perierat.

XXII. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiæ, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut, ex eo quasi guttis quibusdam inrorati, non deficiamus in via.

XXIII. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illis tamen voluntas est, a quo præparatur et jubetur quod volunt.

XXIV. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic, quippe, vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac, per hoc, et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest, et non Christo. Nam, præciso palmite, potest de viva radice alius pullulare. Qui autem præcisus est, non po

test sine radice vivere.

XXV. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse, ut diligeretur, dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes, amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio. Ac sic, secundum suprascriptas Sanctarum Scripturarum sententias vel antiquorum Patrum definitiones, hoc Deo propitiante, et prædicare debemus et credere, quod, per peccatum primi hominis, ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea, aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina prævenerit. Unde, Abel justo, et Noe, et Abraham, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini, illam præclaram fidem, quam in ipsorum laudem prædicat Apostolus Paulus, non per bonum naturæ quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei, credimus fuisse collatam: quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio habere, sed in Christi (novimus simul et credimus) largitate conferri, secundum illud quod jam supra dictum est et prædicat Paulus Apostolus, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; et illud, Deus, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri; et illud, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; et quod de seipso ait Apostolus, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (Non dixit, Quia eram; sed, Ut essem); et illud, Quid habes, quod non accepisti ? et illud, Omne datum bonum, et omne donum perfectum, de sursum est, descendens a Patre luminum; et illud, Nemo habet quidquam boni, nisi illud illi datum fuerit de super. Innume

rabilia sunt Sanctarum Scripturarum testimonia, quæ possint ad probandam gratiam proferri: sed, brevitatis studio, prætermissa sunt; quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt

1. Hoc etiam, secundum fidem catholicam, credimus, quod, accepta per baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et coöperante, quæ ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere.

2. Aliquos vero ad malum divina postestate prædestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.

3. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod, in omni opere bono, non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur: sed ipse nobis, nullis præcedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat; ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quæ sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissimè credendum est, quod, et illius latronis quem Dominus ad Paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis ad quem angelus Domini missus est, et Zachæi qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinæ largitatis donum.

4. Et, quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque quæ supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis, medicamentum esse, et desideramus et cupimus: placuit ergo, ut etiam illustres ac magnifici viri, qui nobiscum ad præfatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent.

Episcoporum nomina subscribentium.

Cæsarius Julianus: Constantius: Cyprianus: Eucherius: Heraclius Principius: Philagrius: Maximus: Prætextatus : Aletius: Lupercianus: Vindemialis.

Laicorum illustrium nomina subscribentium.

Petrus: Marcellinus: Felix: Liberius: Syagrius: Opilio: Pantagathus: Deodatus: Cariattho: Marcellus.

Quinto nonas Julii, Decio juniore viro clarissimo consule.

A.D. 441.

SUPPLEMENT.

REINERIUS AND MAITLAND.

FROM a Pamphlet politely sent to me by Mr. King of Hull, I learned for the first time, while these sheets were passing through the press, that Mr. Maitland of Gloucester, in a Work published by him in the year 1832, had made an attack upon me, at once most extraordinary in its matter, and most offensive in its manner.

His book I have neither read, nor have any intention of reading but, from Mr. King's ample quotation, it appears, that he charges me with having, in my Sacred Calendar of Prophecy, represented the Inquisitor Reinerius Sacco, as saying of the Leonists or Vaudois, the very reverse of what he has actually said. Whence he intimates, in no very measured terms: that I can never have read the Work of Reinerius; but that, through vanity, I unluckily borrowed, at second hand, an erroneous reference, without any acknowledgment that it had been borrowed. According to Mr. Maitland, in short, I exhibit Reinerius as saying, that the Leonists were the OLDEST of all sects: when, in truth, if we may believe Mr. Maitland, he says, that they were a mere MODERN sect, founded, during the latter half of the twelfth century, by Peter Valdo of Lyons.

As a very easy and certainly a very simple reply to this charge, I shall give, somewhat more fully, the passage which I really quoted from Reinerius. And, to it, I shall subjoin the immediately consecutive passage, upon which Mr. Maitland founds his

« PreviousContinue »