Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ordinatè; qui ineffabili bonitate tuâ custodis, defendis, promovesque omnia ; qui profundâ misericordiâ tuâ reficis ruinosa, renovas collapsa, vivificas mortuos; digneris (precamur) ad extremum, in dilectam sponsam tuam ecclesiam, dulcem illum et misericordem vultum tuum, quo cælestia omnia terrestriaque, et quæ supra cælum infráque terram sunt pacificas, conjicere: digneris teneros misericordesque oculos in nos convertere, quibus Petrum semel, magnum ecclesiæ tuæ pastorem aspexisti, et continuò rediit secum in memoriam, et in pænitentiam ductus est; quibus dispersam semel multitudinem perlustrasti, et misericordiâ commovebaris, quod boni pastoris defectu errabant quasi oves sparsæ palentesque. Tu satis vides, bone Pastor, quot varia luporum genera in ovilia tua irruperunt, é quibus unusquisque clamat, Hic Christus est, Hic Christus est: ita ut, si fieri posset, in errores deducerentur electi. Tu vides, quibus flatibus, quibus fluctibus, quibus tempestatibus, misera navis jactatur; in quâ pusillus grex tuus de submersione periclitatur. Quid autem nunc restat, nisi ut prorsum submergatur, omnesque nos pereamus ? Hujus tempestatis causa est nostra iniquitas et depravata vita ; hoc nos videmus et confitemur, justitiam tuam cernimus, et injustitiam nostram lamentamur: sed ad misericordiam tuam provocamus quæ (secundum psalmum prophetæ tui) exuperat omnia opera ; multa supplicia sustinuimus, multis bellis fracti, multis jacturis bonorum consumpti, tot morborum pestiumque generibus flagellati, tot fluctibus quassati, tot perterrefacti.; ct nullus tamen nobis itâ

o biti i se, qui

i Hati 003;

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

fatigatis, et inusitatâ malorum vi debilitatis, portus perfugiumque apparet, sed quotidie magis magisque graves pluresque pænæ imminere cervicibus nostris videntur. ' Non hic de tuâ asperitate conquerimur, misericordissme Domine, sed tuam potius misericordiam intuemur, quòd longè graviores plagas commeriti sumus. Nos verò abs te, misericordissime Domine, precamur, non quid meritis nostris dignum sit consideres aut perpendas; sed potius quid deceat misericordiam tuam, sine quâ ne angeli quidem in cælo consistere possunt, nedum nos vasa luti infirma. Miserere nostri, Redemptor noster, qui facillimè exoraris, non quod nos misericordiâ tuâ digni sumus; sed hanc gloriam nomini tuo dato. Ne patiaris Judæos, Turcas, reliquosque qui vel non noverunt Te, vel gloriæ tuæ invident, perpetuò de nobis triumphare et dicere; ubi Deus, ubi Redemptor, ubi Servator, ubi Sponsus illorum est? Hæc contumeliosa verba et convitia in te, Domine, redundant; dum ex malis nostris bonitatem tuam existimant, nos derelinqui putant, quos emendari non cernunt. Cum semel in navigio dormires, et tempestas subitò exorta minaretur mortem omnibus qui in navi erant, ad clamorem paucorum discipulorum excitabaris; et continuò Auctus quieverunt, ventus cessavit, tempestas in magnam tranquillitatem conversa est; aquæ mutæ Creatoris vocem agnoverunt. In hâc autem longè graviore tempestate, in quâ non paucorum homi. num corpora in discrimen veniunt, sed innumerabiles animæ periclitant; ad vocem universæ ecclesiæ tuæ, Domine, precamur, ut vigiles, quæ nunc in periculo submersionis est. Tot jam millia

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

acti

171

; ܕ

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

hominum clamitant, Domine, serva nos, perimus; tempestas hæc humanam potentiam superat, immo verò conatus eorum qui illi præsidium ferrent, in contrarium avertuntur. Quod hæc præstabit, solum verbum tuum est: verbum solum oris tui dicito, tempestas cessa, et confestim tranquillitas expetita apparebit. Quot millibus impiorum pepercisses, si in civitate Sodomæ vel decem inventi fuissent : nunc vero tot millibus hominum gloriam nominis tui amantium, et propter decorem domûs tuæ gementem, non horum precibus adductus iram remittes, et consuetarum antiquarumque misericordiarum tuarum recordaberis ? An non Divina sapientiâ tuâ nostram stultitiam in gloriam tuam convertes? - An non malorum improbitatem in ecclesiæ tuæ bonum commutabis? Cum enim misericordia tua solet omnia sublevare, cum res nobis immedicabilis esse videtur ; nec potentiâ aut sapientiâ humanâ corrigi potest. Tu solus res etiam inordinatissimas in ordinem adducis, qui solus author conservatorque pacis es. Tu antiquam confusionem quam Chaos appellamus formavisti, in quâ sine ordine, sine modo, perturbate discordia semina rerum jacebant, et admirabili serie res naturâ suâ pugnantes, vinculo perpetuo copulavisti et colligavisti. Quanto, quæso, major confusio est hæc; ubi nulla charitas, nulla fides, nulla copulatio amoris, nulla legum, nulla magistratuum reverentia, nulla opinionum consensio; sed quasi in perturbatissimo choro unusquisque diversum canit? In coelestibus planetis nulla est dissensio; elementa suas sedes tenent, un

unumquodque constitutum sibi officium facit: et sponsam

[ocr errors][merged small]
[subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

suam cujus causâ omnia facta sunt, continuâ sic dissensione perire et labefactari permittis? Malosne spiritus seditionis authores atque administros, in ditione tuâ sine ullâ reprehensione ita regnare permittes? potentemque illum iniquitatis ducem, quem semel dejeceras, castra invadere et milites tuos, spoliare sines ? Cum hic in hominibus versabaris, vocem tuam fugiebant dæmones. Emitte, quæsumus, Domine, spiritum tuum, qui e pectoribus omnium nomen tuum profitentium malos spiritus magistros intemperantiæ, avaritiæ, vanæ gloriæ, libidinum, scelerum, discordiæ, abigat. Crea in nobis, Rex et Deus noster, cor mundum, et spiritum sanctum in pectoribus nostris renova, nec spiritum sanctum tuum auferas a nobis. Restitue nobis fructum salutaris sanitatis tuæ, et spiritu principali corrobora sponsam pastoresque ejus. Hoc spiritu reconciliasti celestia terrestribus, hoo formasti ac reduxisti tot linguas, tot nationes, tam diversa hominum genera in unum corpus ecclesiæ, quod corpus eodem spiritu copulatur capiti. Hunc spiritum si in omnium hominum cordibus renovare digneris, tum externæ hæ quoque

miseriæ cessabunt : aut si non cessaverint, ad fructum saltem, utilitatemque diligentium te traducentur. Siste hanc, Domine Jesu, confusionem ; hoc horribile Chaos in ordinem reducito: expande spiritum tuum super aquas malè fluctuantium opinionum, Et quia spiritus tuus, qui juxta prophetæ sententiam continet omnia, scientiam etiam habet vocis; effice, ut quemadmodum omnibus qui in domo tuâ sunt, unum lumen, unus Deus, una spes, unus spiritus ; sic unam quoque habeant vocern; unam

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

cantilenam, unum sonum, unam Catholicam veritatem profitentes. Cum in cælum gloriosè ascendisti, demisisti de coelo res pretiosissimas; dedisti dona hominibus, varia munera spiritûs divisisti : renova, Domine, de cælo veterem bonitatem; da nunc ecclesiæ labefactæ et inclinatæ, quod illi emergenti et exorienti initia dederas. Da principibus magistratibusque gratiam timoris tui; ut ita rempublicam suam gubernent, quasi statim tibi, Regi Regum, rationem reddituri. Da sapientiam semper assistricem illis, ut quodcunque optimum factu fuerit, et animo provideant, et factis persequantur. Da episcopis tuis donum prophetiæ, ut sanctas scripturas non ex suis ingeniis, sed tuâ inspiratione declarent et interpretentur. Da triplicein illis charitatem, quam a Petro requirebas, quando illius curæ oves tuas commisisti. Da sacerdotibus tuis temperantiæ castitatisque amorem. Da populo tuo studium sequendi mandata tua, et promptitudinem obediendi iis, quos tu super illos constituisti. Ita fiet, ut si largitate tuâ principes ea imperent, quæ tu præcipis; pastores eadem doceant, populus utrisque pareat: veteris ecclesiæ dignitas tranquilitasque cum ordinis conservatione ad gloriam nominis tui reflorescat. Ninivitis pe. pereisti morti addictis, statim ut ad pænitentiam conversi fuerant ; domum tuam inclinantem jam et corruentem dispicies, quæ vice sacci gemitus, vice cinerum lachrymas profundit? promisisti remissionem conversis ad te; at hoc donum tuum est, ut quis cum toto corde suo ad te convertatur, ut omnis bonitas nostra ad gloriam tuam redundet. Tu factor es ; refice opus tuum quod formasti. Tu

« PreviousContinue »