Page images
PDF
EPUB

HONORATISSIMO DOMINO,

NEC MINUS VIRTUTE SUA QUAM SPLENDORE GENERIS ILLUSTRI,

DOM. HENRICO

COMITI HUNTINGDONIÆ,

MUNDUM SUUM

SUPPLEX VOVET

MERCURIUS BRITANNICUS.

LECTORI

SALUTEM.

PRÆTER spem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec diuturná maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores et ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris; adeò hujus veteris mundi formam agnoscas, ut licèt alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsùs consimilem peperisse. Prolem sæpè quidem parentis naturam mirificè referre experientia docet, et poëta:

Qui viret in foliis venit à radicibus humor;

Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Verùm mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jam ferè sexmillenarium procreásse, ab omni ratione doctrináque philosophicá immanè quantum discrepat!

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exercuisset, filios produxisset? Ipsius etiam nati, jamdudum adulti, eádem virtute genus latè propagassent: adeò ut licèt non in immensum, in tantum tamen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores mundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Alexandros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novum intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot ante secula somniárunt Platonici: quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivam hujus in quo degimus mundi ideam et oúvo↓w, te perspexisse dixeris,

Qui, igitur, per tot transacta secula chimeriis obtectus tenebris latebat humanum genus; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio quo artificio, sive optico sive magico, visui exponitur; et, hoc opere, primum detegitur.

Ubi illud mihi in primis videtur mirandum, quòd et orbis iste et hic ejus index similem omnino fortunam subire adacti sint. Utérque enim à parente suo, quàm primùm natus, tenebris adjudicatus: utrique à conditore suo lux negata; utrique aliunde concessa. Nullus

huic Titan præbebat lumina mundo. Conditus erat, et statim absconditus: nec lux ei spectanda vel speranda unquam, nisi ab hoc ingenio.

Cujus illustre opus latentem hunc obscurúmque mundum è caligine facilè eruisset, modò sibimet ipsi lucem pariter prohibitam vindicare potuisset. Citius itaque nobis patuisset iste mundus incognitus, si citiùs produisset hic libellus in lucem.

Verùm illius author, mundique ignoti explorator, qui jam pridem Musis, quarum insignis fuerat cultor, vale dicto, ad Theologia sacra se contulerat, iisque jam totus vacat, hæc et nonnulla alia sua commenta Philologa luce et laude dignissima, tanquam levia aut vana aspernatus, nullis precibus induci potuit, ut permitteret in publicum exire. Excusabat, autem, se, juvenili quidem ætate ocióque Academico, hujusmodi quædam, proprii exercitii et oblectationis gratiá, composuisse sed nunc, quasi nugas inutiles rejicere, abdicare, nec dignari ut suo nomine unquam sub aspectum hominum veniant.

Hinc factum est, ut hoc opusculum, verè elegantissimum ac jucun dissimum, diutiùs tenebris obductum delitesceret, et indignis caliginis vinculis teneretur, ne literatorum orbi innotesceret: donec ego, quem author ipse, pro suá mirificâ humanitate, amici et familiaris loco habebat, bellissimi felicis ingenii partús infelicem sortem miseratus, omnibus modis et rationibus quibus poteram, quærebam et tentabam, ut eundem carcere suo eximerem, et in libertatem lucémque vindica rem. Cùmque probè perspexissem authoris animum adeò fixum et obfirmatum, ut nullis amicorum petitionibus, rationibus, aut suasionibus à sua sententia moveretur; nec jam spes ulla restaret, ut novus hic mundus mundo nostro recluderetur; sanctas sanè amicitiæ leges potiùs movendas duxi, quàm ingenuos cunctorum ubique eruditorum animos dulcissimo hujus fructu gratissimâque voluptate perpetuò privandos esse.

Itaque, ut, quam ipse hinc dulcedinem gustaverim, studiosis omnibus percipiendam præberem, consilium cepi communicandi cum aliis, quod antea me solum penes crat. Sed, priusquam auderem rem aggredi, multum temporis elapsum est. Hærebam, enim, animo: quia, et audacius factum videbatur; et charissimi viri, cujus amicitiam semper maximi mihi faciendam statueram, offensam, prout debui, metuebam. Ad postremum, verò, rei pulchritudine victus et captus, cùm existimarem nihil damni aut dedecoris inde posse authori redundare, sed multum potiùs benevolentiæ et famæ, plurimum verò utilitatis et voluptatis literatæ Reipubl. necessariò manare; non potui mihi ampliùs temperare, quin, amotá omni hæsitatione, exemplar hujus operis, quod ratione amicitiæ nostræ mihi erat creditum, custodia meá emitterem, et typographorum manibus traderem.

Atque, hoc tandem modo, meâ curá industriâque, nonnullo etiam

discrimine, aperitur tibi, Lector, Novus Orbis, tam diu occlusus e obseratus.

In cujus beneficii mercedem, hoc unum abs te peto et obsecro, ut si quid hinc gratum et jucundum perceperis, velis pro me intercedere apud authorem, quem ægrè laturum vereor, ad sedandum ejus animum, ne ob facinus admissum iniquius quid in me decernat: sed, potiùs, ut, justis adductus rationibus, factum meum benigniùs interpretetur; meque in solitá suá gratiá adhuc retineat ac conservet.

Ita valeas, Novóque Mundo, quem expectas, lætè fruaris.

GULIELMUS KNIGHT.

« PreviousContinue »